EXCUBIAE

EXCUBIAE
EXCUBIAE
antiquitus institutae erant incendiis arcendis: Unde Paulus IC. L. 1. ff. de offic. Praefecti vigil. Apud vetustiores, inquit, incendiis arcendis Triumviri praeerant, qui ab eo, quod excubias agebant, Nocturni dicti sunt. Item civitati ab insidiis tutandae. Virg. Aen. l. 9. v. 159.
---- vigilum excubiis obsidere portas.
cuius rei imago exstat, apud Suet. Aug. c. 23. Hac, nempe, Vartanâ clade, nuntiatâ, Excubias per urbem indixit, ne quis tumultus exsisteret. Vide quoque Artemid. Onirocrit. l. 3. c. 62. et supra ubi de
Circuitionibus Equitum, infra in voce Vigil, alibique passim. Postea quod bono civitatis fovendo antiquitus institutum fuerat, in usum suum vertêrunt mali Principes, et satellites suos seu stipatores, quorum ministerio tyrannidem stabilitum ibant, nomine hoc insignire coepêrunt. Idque non modo in Occid. aut Romano Imperio, verum etiam in Orient seu Byzantino Imperio. Unde Η῾μεροβίγλιον, diurnae vigiliae, apud Curopalat. l. de Offic. Constant. p. 85. et recte: Nam vigiliae nocturnae, excubiae diurnae, Isid. Hispal. Etymol. i. 3. c. 3. Sic Aurel. Cassiod. l. 11. ep. 19. Tyrannorum excubiae. Claud. de 4. Honor. Consul. v. 281.
Non sic Excubiae, nec circumstantia pila,
Quam tutatur amor.
Apud Graecos quoque idem factitatum esse, perspicuum est ex Xenoph. Paed. l. 4. qui idem l. 7. Exped. Cyri νυκτοφυλάκων meminit: Ubi Leunclavius nocturnas Excubias, melius Dempst. vigilias vertit etc. Spartani vero trium filiorum patrem ab Excubiarum onere liberabant, vide infra Vir. Pulfabant autem noctu Excubitores isti nolam, cui respondere necesse erat, annotante Hadr. Iunio. vide infra Nola Sorteque ducebantur, Val. Flacc. Argon.
Excubiis sortita manus.
Urqueve privatorum foribus ianitores, servi ostiarii aut canes appositi, ita Principum vestibula vigiles Excubitoresque insidebant, vide infra Ianua. Propertius ad privatam matronarum custodiam ritum deduxit, l. 4. Eleg. 1. v. 145. Deniqueve in sacris Bonae Deae Excubiae erant, quod Graecorum institutum fuisse notum, auctore rei Anacharside, apud Herod. Melpom. Ab hac mente Valer. Max. l. 1. c. 2. tit. 1. in Iovis O. M. temolo, inquit, eximiâ facie puerum histrionem ad excubias renendas posuisset. Val Flacc. supra laudatus,
Linquit et undantes mensas, infectaque pernox
Sacra Medon.
Cacozeliâ, ut in aliis plurimis, Israelitarum, apud quos et sui Templo Excubitores erant, quibus praeerat Custodiarum Praefectus, Hebr. Gap desc: Hebrew dictus, unus ex praecipuis Sacerdotibus, ut docer Fr. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. IV. c. 8. §. 49. Quemadmodum Excubiis stationariorum,et legionariorum militum, qui palatium tuebantur, praeerat vir summae apud Imp. auctoritatis, praesertim transsato Cpolim Imperio, Cura palatii primo; postea Curopalates appellatus: cui apud antiquos Francos Maior Domus relpondisse videtur, iuxta Thom. Dempst. in Iob. Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 4. et 8. Nicephorus Comitem Excubitorum signanter vocat in Heraclio. Vide quoque de Primo Mandatore Excubitorum infra in voce Mandator. Ipsum vero locum Palatii, in quo milites Excubitores excubabant, Excubitorium appellatum esse, docemur ab Anastasio in Collectaneis. Ceterum Excubiarum Desertorem gravissime punivit Opilius Macrinus, qui Tribunum; qui excubias deseri passus est, carpento rotali subter adnexum per totum iter vivum atque exanimem traxit, apud Iul. Capitolin. Nec omittendum arcanum Excubiarum symbolu Libertinorum, de quo sic Calvin. Instruct. adv. Libertinos c. 3. sub fin. Nec prius arcanum excubiarum symbolum, ut aiunt, ipsis, quos ad sectam suam adducere volunt, revelant; quam perspiciant ita a se fascinatos, ut facile, quidquid voluerint, persuadeant. Vide de simili more Valentimanorum, apud Tertullian. c eos c. 1. Arianorum, apud Hilarium Pictav. ad Constantinum Aug. l. 1. Aliorum, apud Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theol. l. 1. c. 37 §. 11. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Excubĭae — (lat.), die Wache, bes. am Tage, im Gegensatz von Vigiliae; daher Excubitōres, Wachen an den Hausthüren vornehmer Personen; Leibwache eines Feldherrn od. Fürsten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ЭКСКУБЫ —    • Excubīae,          см. Disciplina militaris, Дисциплина военная, 7 …   Реальный словарь классических древностей

  • Écueillé — 47° 05′ 06″ N 1° 20′ 50″ E / 47.085, 1.3472 …   Wikipédia en Français

  • JANUA — I. JANUA a Iano nomen habet, qui foribus praeesse olim creditus est. Cic. de Nat. Deor. l. 1. Principem in sacrificando Ianum esse voluêrunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones perviae Iani, foresque in liminibus profanarum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTIBULUM — an quod fores vestiantur, an quod aditum tectô Vestiat, ut Isidorus vult: an a ve et stando, quod in illo multum olim staretur, ut alii? Ovidio, l. 6. Fast. a Vesta videtur dictum, quia nimirum ignis, qui in Vestae erat potestate, in Vestibu o… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Castra — This article is part of the series on: Military of ancient Rome (portal) 753 BC – AD 476 Structural history Roman army (unit types and ranks …   Wikipedia

  • Jan Hammenecker — (Mariekerke, 2 October 1878 Westrode, 13 June 1932) was a Flemish Roman Catholic priest and writer. One of his pupils was Gerard Walschap.Bibliography* Verzen (1908) * Van Christus apostelen (1913) * Oorlogsgetijden (?) * Zoo zuiver als een ooge… …   Wikipedia

  • ДИСЦИПЛИНА ВОЕННАЯ —    • Disciplina militāris.     I. Военная Д. греков была в тесной связи с государственной их жизнью вообще и с различными характерами греческих племен. Спартанец у себя дома был образцом порядка законности, а потому для военной службы не нуждался …   Реальный словарь классических древностей

  • Reihing — Reihing, Jakob, geb. 1579 in Augsburg, studirte in Ingolstadt bei den Jesuiten u. trat später in den Orden; er wurde erst Lehrer der Philosophie u. Theologie in Ingolstadt, dann in Dillingen u. 1614 Hofprediger beim Pfalzgrafen Wolfgang von… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vigilĭae — (lat., Vigilien), 1) (röm. Ant.), die Nachtwachen im Lager, zum Unterschied von Tagwachen (Excubiae); jede Nacht hatte vier V., jede hielt drei Stunden, welche aber von verschiedener Dauer waren, nach der größeren od. geringeren Länge der Nächte …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”